No label defined (Q54111)
Appearance
No description defined
| Language | Label | Description | Also known as |
|---|---|---|---|
| default for all languages | No label defined |
||
| English | No label defined |
No description defined |
Statements
11000732-1
0 references
relatio ad papam ex op. Furstenfeld in qua inter al. narratur quod ipse die septima huius ex Grez discedens biduo ad quendam comitem Johannem Ellerbac regis Hungarie capitaneum designatum ad custodiam cuiusdam partis Austrie capte et presertim cuiusdam op. combusti nomine Furstenfelth applicuit quodque d. op. imper. circiter 800 domos continens et munitum p. regem Hungarie combustum fuit (349r) et idem fecerunt cesariani milites in Hungariam sicque utrimque horrende cedes committuntur quodque multa ex Carinthia Carniola Stiria et Austria castella et oppida d. rex occupat et imperator adhuc dormitat, creditur tamen quod magni aliquid sit moliturus, ipse die vero 16 Budam applicuit introductus a 4 episcopis nobilibus multis qui et in regis iussu et in ap. sed. fide ad miliare et ultra occurrerunt, occurrerat prius prepositus eccl. Alberegalis ad miliaria duo Theutonica (349v), sequenti die c. rege fuit pape nomine et ut a bello in imperatorem desisteret adhortatus rex respondit pacem numquam abhorruisse sed ab imperatore pro pace bellum semper recepisse et iniurias multas et turpes enumeravit, ipse Bartholomeus contra illas commemoravit quas imperator contra se iniuste latas dixerat (350r), rex Hungarie quos ipse novit sue etatis principes omnes antecellit et Mars ipse est nihil nisi bellum cogitans et sine sermone faciens sic bombardas ingentes versus Posonium misit quodque ipse rebatur diuturno bello regem inopem factum quod etiam in Grez sibi suggestum erat quodque autem die 20 a quodam amico invitatus fuit ad inspiciendum palatium regis quo nullum prestantius vidit (350v), inter hec pretiosas vestas auro gemmis et margaritis onustas tot vasa argentea atque aurea, stufam ex solido et puro argento factam, cruces et altaris ornamenta ut Salomonis gloriam n. putet fuisse maiorem iis quodque ipse tot et tantis minime exterritus pacem n. deseruit et rex tandem nonnulla scripta extulit (quorum copiam destinaret ad papam) et rogavit ut intellegeret an iure vel iniuria (351r) bellum movisset voluitque ut etiam exempla instrumentorum de Venetis quorum perfidiam accusavit ad papam destinaret (351v) quodque ipse porrexit orans ut vellet bonitate iniurias illas superare ac arma in Turcos vertere (352v) et hec omnia longe rettulit in concilio plurium quodque aderant etiam barones plurimi inter quos Stephanus ille vaivoda Transsilvanus novissime ab exercitu in Turcos reversus sanctimonia et prudentia pollens (353r) quodque salutabat pape nomine reginam que hoc bellum permolestum habet et postmodum rex aperuit se omnia ab imperatore cepta voluisse pape manibus tradere que postea illi restituerit cum de 10.000 equitum ad triennium usque cum tota Germania providisset quo temp. Turcos eo adiecto auxilio proculdubio debellaret (353v) quodque die sequenti ad colloquium reversus prius tamen a regina ab episcopis et baronibus ne pulsare desisteret monitus qui hanc pacem cupiunt veriti belli finem regno et rei publice christiane tandem perniciosum futurum (354r) quodque tunc quid si papa unam dietam indiceret in Germania pro hac lite sedanda rex inquit vere placet (354v) quodque nox inter loquendum supervenerat quo ad cenam ipsum invitavit et erat in mensa rex, regina, Stephanus vaivoda Transsilvanus vir vero sanctus et Johannes Filipec ep. Waradien. atque orator regis Ferdinandi, huic cene n. defuere cantus varii (habet enim cantorum capellam nostre similem) (355r) quodque sequenti die ad vesperum aep. Colocen. primum regis cancellarium et baronem quendam dominum Georgium de Lapide Alemannum n. dormitantem rex ad ipsum Bartholomeum direxit quib. solis motivum ipsius Bartholomei communicavit de modo habende diete in quo tandem concordes fuerunt (355v) ut ubi commodius haberi possit conventus Germanorum principum habeatur qui modum inveniat ut hoc tantum incendium extinguatur et inter patrem et filium pax firma sanciatur ad expugnationem Turcorum et collitigatorum Venetorum confusionem quodque quia ad religionem pertinet papa in imperio et ubicumque conventum indicere potest (356r), esset etiam breve ad imperatorem, simile ad regem Hungarie, sed omnia sint secreta et secretissime preparentur (356v), quodque ipse c. imperatore ad quem cras hinc iter habebit de re ista nullum verbum faciat, principibus ipsis ad pacem conficiendam suadebit, rex dicit ad aliquos principes n. minores se scripturum quos clandestine sibi convinctos habet etiam ad ducem Saxonie quem magnis laudibus tollit et Germanie potentia maior habetur (357r); sequitur postscriptum in quo inter al. narratur quod Stephanus vaivoda Transsilvanus asserit Turcos qui proximis diebus contra Christianos venerunt 2 habuisse duces quos bassas appellant quodque 2 classes Danubium ascendentes remigabant, erant Turci in ripa Greciam versus, ipsi autem vaivode duo in ripam Hungariam citeriorem versus c. 35.000 armatorum peditibus et equitibus expectabant bellum, viderunt bassam unum in ripa illa castellum erigentem alterum similiter alterum castellum construentem (357v), Turci retrocesserunt et ipsi ad regem remearunt (358r) dat. deest Arm. II, 56 349r-358r, Arm. II, 129 215v-221r.
0 references
Rotdatum: dat. deest
0 references