No label defined (Q133964)
Appearance
No description defined
| Language | Label | Description | Also known as |
|---|---|---|---|
| default for all languages | No label defined |
||
| English | No label defined |
No description defined |
Statements
11010111-1
0 references
nunt. et orator ap. in Germania: instructiones et positio pape ad ea que sunt agenda in conventu Norimbergensi in quib. instructionibus inter al. fuit mandatum quod orator dicat quod papa ex suis misit aliquem c. pleno mandato omnia faciendi que ad utilitatem publicam et fidei defensionem atque Turcorum oppugnationem opportuna viderentur, deinde recenseat damna, strages et infinita mala que post Constantinam cladem Turce christianis intulerunt atque exaggeret que anno superiori sunt acta maxime circa Rhodum et Idruntum, ponat ante oculos pericula imminentia extremamque ruinam ostendat Germanie primum et Italie quarum interiora iam penetrarunt Turce mox nisi obvietur ad alios perventuri, declaret hostium potentiam quique ab Italis tamen et a Germanis possit superari, desiderium Turcorum principis satis apertum esse ut si christianam religionem perdat vindicetque Romanum imperium, Germanos satis iniuriarum esse perpessos quorum provincias Stiriam, Carniolam et Carinthiam et usque ad interiora Bavarie tandem Turce sepe sint populati (47r), sufficientem esse hanc causam ad bellum capessendum etiam si mille alie que publice et infinite sunt n. adessent (47rs), commemoret principes sepius conventus celebrasse sepe edidisse decreta que si effectum sortite essent iam repulsus fuisset hostis, hortetur tandem eos ut reiectis omnibus impedimentis tandem insurgant, capiant arma et hosti occurrant, referat orator deinde que superioribus temporibus alii summi pontifices fecerunt ut religionem tuerentur et maxime que papa in eam rem gessit quoties pecunias Hungariis et aliis hostibus vicinis misit ut in Turcos bellarent, quot legatos et de latere missos ad diversas mundi partes destinavit, classes instruxit et alia permulta presidia tum Rhodiis et Scutarensibus sepe et postremo navem frumento onustam et duas armatas misit et indulgentias plenarias p. universum orbem ipsis concessit, et aliis qui a Turcis vexantur sepe subministravit, etiam regi Hungarie pluries pecuniam misit (47v), exponat papam postquam Turce ingressi Italiam Idruntum occuparunt numquam quievisse, principes ac rectores Italie ad concordiam provocare et incitare ad arma numquam destitit, futurum igitur si Germani principes nunc arma sumant et contra Turcum potenti exercitu proficiscantur ut n. modo Itali sed alii etiam reges et principes christiani ardentius insurgant, quod principes utantur presenti occasione neque prius discedant quam omnia firmentur et executioni mandentur, et hec quantum ad negotium diete (48r), ceterum si qui conquerentur de provisione eccl. Pictaven. recte: Patav. in Georgium Hesler tit. s. Lucie in Silice presb. card. facta respondeat quod papa n. potuit n. exaudire imper. maiestatis et tot prelatorum ac principum preces, etiam contra concordata nationis n. fuisse presertim cum ipse R. I. litt. efficacissimas scripserit et canonicis electio inhibita fuerit, maxime autem movit papam ad condescendendum precibus imperatoris quod Eugenius IV. et Nicolaus V. ob imperatoris benemerita (quod scisma ex eccl. tempore concilii Basil. opera potissimum sua sustulerat) concesserunt eidem facultatem nominandi ad eam eccl. quem vellet pro interesse suo dominii patrimonialis (48rs) 1481 Arm. II, 30 47r-48v, Arm. II, 56 27r- 29v, Arm. II, 123 27r-29r, Arm. II, 129 18v-20r, Cod. Urbin. Lat. 864 20r-23v, Cod. Barb. Lat. 1498 47r- 51r, Cod. Ottob. Lat. 2726 16r-19r.
0 references
sachen: Italis; Hungariis; concilii Basil. | Rotdatum: 1481
0 references