Jump to content

No label defined (Q133950)

From wikibase
No description defined
Language Label Description Also known as
default for all languages
No label defined
    English
    No label defined
    No description defined

      Statements

      0 references
      11010110-2
      0 references
      ep. Theanen. nuntius et orator ap.: de pace inter R. I. et regem Hungarie instructiones in quib. eidem inter al. fuit mandatum quod orator exponat imper. maiestati quod pape nihil magis cordi fuit semper quam ut sedatis dissensionibus principum christianorum communi consilio immanissimis fidei hostibus Turcis occurri posset et eam ob causam papam plures de latere legatos et oratores ad omnes pene reges et principes christianos imprimis ad cesaream maiestatem misisse (42r), quodque papa nihil magis dolenter audivit quam inter cesaream maiestatem et regem Hungarie post ultimam concordiam inter eosdem Ardicino de Porta ep. Alerien. tanto labore partam novas dissensiones subortas pro quib. iterum componendis cum omni celeritate Prosperum Cafarelli ep. Asculan. ad R. I. misisse (42v), Turci vero cum crudelius quam antea inter Germanie viscera cedibus et rapinis debacchati fuerint Italiam quoque maritima classe terrestrique exercitu aggressi Hydruntum in regno Apulice expugnaverint habitis c. cardinalibus multis tractatibus nihil magis visum est quam reperire modum sedandi mutuas dissensiones sue cesaree maiestatis et regis Hungarie (42vs), deinde orator roget cesaream maiestatem ut pluris facere velit fidei catholice causam quam privatas discordias quodque pace inter eos secuta papa n. dubitabit quin christianorum res in melius restituatur quia si ex Italia classe valida Turcorum loca depopulante ex Germania vero atque Hungaria terrestri bello contra eos insurgatur nulli principes christiani magis idonei sint ad inferenda quelibet damna hostibus quam R. I. et rex Hungarie (43r), hortabitur orator cesaream maiestatem ad aliqua media aperienda pro huiusce modi concordie tractatu incipiendo et si R. I. aliquid aperuerit annotet illisque apud regem Hungarie utatur (43r), et quantum R. I. videtur innuere quod multum laboraverit in 26 dietis pro bello Turcis indicto orator poterit commemorare diligentiam pape in causa fidei et expensas quib. classem armavit qui legatos de latere ad omnes pene christianos principes misit quique Rhodienses, Ragusinos et plures alios a Turcis obsessos pecuniis et aliis necessariis iuvit et iuvare n. desinit armando novam classem et alia amplius adimplendo (43rs), quantum dissensiones propter eccl. Salzeburg. ortas studeat orator instructiones Prospero Cafarelli ep. Asculan. datas quia licet plures et antique sint dissensionum origines ista tamen recentior est (43v), et quantum evenit quod R. I. conqueretur de papa quod p. breve (quod detulit Auxias de Podio card. Montisregalis) fuerit sibi promissum quod a papa in provisionibus maiorum eccl. nationis Germanice haberetur ratio imper. maiestatis et in Colon. provisione et conservatore dato ecclesie Magunt. que novissime facte sunt haud quaquam id servatum est poterit orator blandis verbis excusare papam et sacrum collegium dicatque hoc esse factum precipue sue maiestatis contemplatione, existimabat enim papa has promotiones gratissimas futuras sue maiestati presertim cum R. I. tot et tanta etiam vivente domino Colon. predefuncto benevolentie signa pre se tulisset erga modernum aep. et de conservatore Magunt. quis credere unquam potuisset rem illam aliter quam gratissimam ei futuram presertim cum conservator datus abnepos sit sue cesaree maiestatis ac sepissime p. R. I. ad beneficia et ecclesias commendatus (43v), preterea si sua maiestas mentionem faceret de conventu generali omnium principum et potentatuum christianorum in obsistendum potentiam conservatore Magunt. quis credere unquam potuisset rem illam aliter quam gratissimam ei futuram presertim cum conservator datus abnepos sit sue cesaree maiestatis ac sepissime p. R. I. ad beneficia et ecclesias commendatus (43v), preterea si sua maiestas mentionem faceret de conventu generali omnium principum et potentatuum christianorum in obsistendum potentiam Turcorum poterit orator respondere quod papa in hoc n. discrepat a R. I. voluntate et iam conventum Rome celebrandum indixisse sed necessarium existimat papa prius agi et summa celeritate opus est que si indiceretur conventus generalis prestari n. posset (43vs), habet etiam d. orator ex instructionibus Ardicini de Porta ep. Alerien. quas transcribi fecit multas responsiones ad ea de quib. conqueri communiter solet recentiora et novissima (44r), cum rege autem Hungarie repetat eadem que cum R. I. de periculis Turcorum nulli magis nota esse quam sue maiestati que hactenus tamquam invictus pugil contra communes fidei hostes acerrime pugnaverit, dicat propter hec nomen eius ubique terrarum celebre esse quippe qui solus in Bohemia contra hussitas hereticos insurrexit contra Turcos vero incessanter pugnavit, hortetur eum ut velit mutuas discordias inter eum et cesaream maiestatem exortas componere et bellum pro fide catholica continuare dicatque quod papa eum omnibus temporalibus ac spiritualibus favoribus prosecutus est nec in futurum ullo modo deseret, nam et in presenti dieta quam nuper Rome celebravit papa precipuam curam habuit de subsidio 1.200 duc. maiestati sue mittendo (44rs), ultimo si omnia media deficiant tractet d. orator quod hec omnis contentio ponatur in manu pape terminanda (44vs) 1481 Arm. II, 30 42r-45r, Arm. II, 56 19r-24r, Arm. II, 123 59r-62v, Arm. II, 129 12v-16r, Cod. Urbin. Lat. 864 10r-16r, Cod. Barb. Lat. 1498 36r-43r, Cod. Ottob. Lat. 2726 8r-12v, Cod. Vat. Lat. 13451 2r-5v.
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      sachen: bello Turcis; hussitas | Rotdatum: 1481
      0 references