Jump to content

No label defined (Q113678)

From wikibase
No description defined
Language Label Description Also known as
default for all languages
No label defined
    English
    No label defined
    No description defined

      Statements

      0 references
      11007742-6
      0 references
      narratio quod grate fuerunt pape admodum litt. sue maiestatis date ad 15.sept.82 diem quib. significat recentem victoriam sub Paulo Knesii copiarum suarum prefecto c. tanta eorum strage; cum ob virtutem et magnitudinem animi sui papa multa ex eum preclara cottidie audire posset nihil est tamen quod papa magis delectet quam ab eo significari ea que adversus impurissimam Turcorum gentem gesserit; hortatio ut in futurum n. intermittat, studium in hoc collocet quo rebus suis commodior, universis fidelibus salutarior, apud deum maioris meriti, apud homines celebrioris fame esse possit et ex eo papa sperat divinam pietatem eum multo illustriorem efficiat, que autem p. inclusam litt. suis cedulam pape significavit de obsidione op. Hainburg et qualem se erga imperiales copias et al. presidia principum S. R. I. exhibuerit, gratiora ea pape fuissent si aliquam spem pacis potius quam manifestum piculum mutui belli intellexisset, quid enim rebus christianis presertim hoc temp. perniciosus esse possit duos potentissimos exercitus intestino inter se bello decertare viresque (quas adversus communem hostem locis istis imminentem effundere equius erat) inter se absumere c. magna christiani sanguinis effusione, qua re (etsi papa omni studio et cura et litteris et nuntiis et legatis elaboraverit ut discordie iste inter eos componerentur) ita cooperante humani generis inimico profecerint, tamen papa n. desistet iterum et hortari et monere ut (reiecta penitus omni simultate amputatisque dissensionibus omnibus) mutua pax inter eos constituatur vel (si id fieri ad pres. n. possit) indutie alique ad longum temp. indicantur quib. mediantibus ad pacem tandem valeat perveniri quod n. solum pape et rei publice christiane salutare erit quandoquidem coniunctis viribus poterit immanissimus hostis facilius debellari 20. nov. 82 Arm. XXXIX, 15 106rs
      0 references
      0 references
      0 references
      0 references
      Rotdatum: 20. nov. 82 | Nebendatum: 15.sept.82
      0 references